Data:
14/11/2003 18.12.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Post paucos dies Lucius Saenius senator in senatu litteras recitavit, in quibus scriptum erat Caium Manlium in Etruria arma cepisse cum magna moltitudine, bellum movendi causa. Simul alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari. His rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quas diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit: festinare omnes, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis fidere, neque bellum neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Mulieres, quibus belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices precando ad caelum tendere et miserando parvos liberos suos, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa (quei timori) movebat, tametsi praesidia a senatu parabantur. Postremo, dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum Marcus Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
|