Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De finitate motus et temporis
|
stampa
|
Data:
14/11/2003 19.38.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De finitate motus et temporis di Roberto Grossatesta.
Quia autem primum motum oporteret praecedere alium motum, quaestio est an acquiretur nova conditio motori aut mobili, aut remotio impedimenti, per quam conditionem aut impedimenti remotionem de movente et moto in potentia facerent moventem et motum in effectu. - Ratio autem Averrois, qua putat, quod intentio Aristotelis sit de perpetuitate motus unius continuantis motus ceteros est hoc, quod Aristoteles in septimo ostendit, quod in motis localiter necesse est esse primum motum et primum motorem. Cuius ostensioni ibi coniungitur haec ratiocinatio: convincitur primum motum moveri et primum motorem movere perpetuo secundum dispositionem eandem, qua alterum nunc movet et alterum nunc movetur; et est intentio secundum Averro?m ostendere, quod semper fuit et erit in dispositione, qua nunc est.
Secunda ratio Aristotelis de perpetuitate motus est haec: Si ponatur motus simpliciter generatus et habens initium: ergo eius non-esse praecessit eius esse; quia omne, quod habet initium, eius non-esse praecessit eius esse; alioquin, cum non-esse alicuius initiati fuerit ab aeterno et sine initio, et eius esse similiter fuit sine initio, quod est impossibile; ergo si motus simpliciter est habens initium, eius ease et eius non-esse dividuntur prioritate et posterioritate. Sed prius et posterius non sunt Sine tempore. Ergo cum prioritate non-esse motus fuit tempus. Sed tempus non fuit sine motu. Ergo ante motum simpliciter fuit motus; quod est impossibile.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De finitate motus et temporis Re: Traduzione De finitate motus et temporis Re: Traduzione De finitate motus et temporis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|