Ipse vitellius a ponte milvio insigni equo paludatus accinctus senatum et populum ante se agens amicorum consilio deterrius quominus urbem ut captam ingrederetur sumpta praetexta et composito agnime incessit.quattuor legionum aquilae per frontem totimque circa e legionibus aliis vexillis mox duodecim alarum signa et post peditum ordines equites;dein quattuor et triginta cohortes,sicut nomina gentium aut species armorum forent discretae.ante aquilam praefecti castrorum tribunique et primi centurionum candida veste;ceteri iuxta suam quisque centuriam armis donisque fulgentes.et militum phalerae torquesque splendebat.decora facies et non vitellio dignus exercitus. FINO A QUI CE L'HO, MI SERVE QUEST'ULTIMA PARTE:
Sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus, Augustae nomine honoravit. Postera die apud enatum populumque magnificam orationem de semetipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens.