Versione:"Perch? il cuculo canta sempre allo stesso modo?"
Haec fabella docet ob quam causam cuculus aestate per totas noctes canat nec in cantu suo vocem umquam mutet.Cuculus quidam,levis et vanus,cum cuperet scire quid de sua voce sentirent incolae vicinae urbis,sturnum,qui tum ex urbe evolaverat,interrogavit:"Quid de lusciniae cantu dicunt urbis incolae?".Cui respondit sturnus omnes vocem lusciniae laudare.Deinde,cum quaesivisset cuculus quae esset alaudae fama inter homines,respondit omnes eam admirari propter vocis suavitatem et alarum celeritatem."Quas de me laudes audivisti?"tandem quaesivit cuculus."Nescio -inquit sturnus- quia nemo de te in urbe loquitur.Ignoro ergo cui tu notus sis et quid de te dicatur".Stulta spe cuculus destitutus est his verbis et,ne ab hominibus ignoretur,ex illo tempore suas ipse laudes eadem semper voce canit.
Questa versione mi servirebbe tradotta al pi? presto. Ciao e grazie molte per l'attenzione.