Data:
18/11/2003 22.41.11
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ac primo, ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat; mox, veluti in vastasolitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes quid deinde futurum esset dolore converso. Nobiles pueri, custodiae corporis eius assueti, nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt, vagique et furentibus similes tanto urbem luctu ac maerore compleverant, nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit; ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni; Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regiem invocantes, certamen qoddam doloris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam indignantium vocies exaudiebantur, tam virider et in flore aetatis fortunaeque invidia deorum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et voltus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione hortantis occurrebant oculis.
|