Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De finitate motus et temporis
|
stampa
|
Data:
20/11/2003 20.00.40
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De finitate motus et temporis di Roberto Grossatesta.
Dico, quod in hac ratiocinatione est deceptio propter hoc, quod intellectus non distinguit inter prioritatem temporis et prioritatem, quae significat ordinem aeternitatis ad tempus. Nonesse namque mundi et eorum, quae cum mundo coeperunt, non mensurat tempus sine initio, neque omnino tempus, sed aeternitas. Non ergo fuit eorum non-esse prius i. e. tempore priori, quam eorum esse; sed fuit prius i. e. in superiori mensura quidem eorum esse, quia eorum non-esse in aeternitate fuit et eorum esse in tempore.
Tertia ratio Aristotelis sumpta est a natura instantis. Instans enim omne est continuatio praeteriti et futuri. Non fuit ergo instans, ante quod non fuit tempus; nec erit instans, post quod non erit tempus. Et ita tempus fuit sine initio et erit sine fine. Sed non est tempus sine motu, ut ostensum cst tractatu de tempore. Ergo motus est perpetuus. Dico autem, quod haec est falsa: "Omne instans est continuatio praeteriti et futuril", sed fuit instans primum et forte erit ultimum in tempore, sicut sunt puncta in ultimo lineae, licet Aristoteles et Averro?s et expositores alii habeant hoc pro inconvenicnti. Sed sine dubio ipsi non habent ad hoc demonstrationem, sed sola imaginatio perpetuitatis et infinitatis temporis fecit eos hoc falsum ponere. - Et quod dicunt expositores Aristotelis, quia in motu circulari non est primum in tempore, quod in eo non est primum in motu, falsum est: in motu enim circulari primum est, sicut in aliis motibus. Manifestum est enim, quod omnis pars non sphaerica circulariter moti habet initium in motu sibi proprio.
Cordiali saluti :)
P.S.
Sto preparando una breve prolusione su l'origine dell'universo.
|
|
• Traduzione De finitate motus et temporis Re: Traduzione De finitate motus et temporis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|