Data:
22/11/2003 16.26.09
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meam, diligenter puto, quid faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco; id non solum meum consilium est, sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem haec, Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem posse nobis adiumento esse, si qua vis aut si quae rapinae fieri coeperint. Sed rursus illud me movet, quod video omnes bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere. Haec autem regio, in qua ego sum, nostrorum est cum oppidorum tum etiam praediorum, ut et multum esse mecum et, cum abieritis, commode et is nostris esse possitis. Mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. Vos videte quid aliae faciat isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. Id velim diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotino dicetis. Et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere.IX Kal. Formiis.
|