Data:
26/11/2003 19.50.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De finitate motus et temporis di Roberto Grossatesta.
Dico, quod in hac opinione est imaginatio temporis post omne tempus; et haec imaginatio est falsa, si stabit caelum; et haec opinio solvitur ut supra.
Item: ultimum motum aut est corruptible aut non. Si est ens corruptivum, aut est corruptor aut non. Quod si est, erit processus in infinitum. Ergo oportet ponere ultimum motum in corruptibilem et motorem incorruptibilem. Si ergo aliquando cessabit motus, quaeritur ratio, quare tunc plus, quam prius.
Et manifestum est, quod istas quaestiones et opiniones non inducit nisi imaginatio temporis post omne tempus et impotentia intelligendi aeternitatem simplicem motoris primi secundum dispositionem unam se habentis, mutabilia tamen temporaliter variantis.
Nec moveat aliquem, quod Aristoteles et alii philosophi probant Deum esse incommutabilem et intemporalem et cetera talia, ut putet eum vel alios philosophos simplicitatem aeternitatis perspicue intellexisse. Quare scire debemus, quod multa per discursum rationis convincimus esse vera, quorum essentiam non intelligimus, sicut multi homines sciunt ostendere firma ratione, quod intelligentiae sunt et quod Deus est, non tamen intelligunt essentiam divinam vel incorporeitatem intelligentiarum, sed ea sub phantasmatibus corporalibus quasi solem sub nube vident, et si sequantur phantasmata, multas proprietates corporales de non corporalibus false affirmant et dicunt et existimant contraria illis, quae alias per discursus rationis suae invenerunt. Consimile accidit Aristoteli et aliis, qui per discursum rationis firmiter sciunt aeternitatem simplicem esse et tamen ipsam aeternitatem simplicem perspicue non intellexerunt, sed sub phantasmate extensionis temporalis quasi a longe speculantcs eam viderunt et sequentes ipsum phantasma extensionis temporalis multa inconvenientia affirmaverunt, sicut de perpetuitate motus et temporis et per consequens mundi.
Cordiali saluti :)
|