Data:
27/11/2003 19.21.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam adversus vicinos suos et causa premebatur. ?Meministi?, inquit, ?imperator, in Hispania talum te torsisse circa Sucronem??. Cum Caesar meminisse se dixisset: ?Meministi quidem?, inquit, ?sub quadam arbore minimum umbrae spargente, cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, quemdam ex commilitonibus paenulam suam substravisse??. Cum dixisset Caesar: ?Quidni meminerim? et quidam siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximus non poterai, repere manibus volebami, nisi commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset?. ?Potes ergo?, inquit, ?imperator, agnoscere illum hominem??. Caesar ait se non posse galeam agnoscere, hominem pulchre posse; et adiecit: ?Tu utique ille non est?. ?Merito?, inquit, ?Caesar, me non agnoscis; nam cum hoc fatum est, integre eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est, et in capite lecta ossa?. Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, milit suo donavit.
|