Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione Liber de causis
|
stampa
|
Data:
05/12/2003 19.55.19
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti Liber de causis.
II.
Omne esse superius aut est superius aeternitate et ante ipsam, aut est cum aeternitate, aut est post aeternitatem sed supra tempus.
Esse vero quod est ante aeternitatem est causa prima, quoniam est causa ei. Sed esse quod est cum aeternitate est intelligentia quoniam est esse secundum, [secundum habitudinem unam, unde non patitur neque destruitur.]
Esse vero quod est post aeternitatem et supra tempus est anima, quoniam est in horizonte aeternitatis inferius et supra tempus.
Et significatio quod causa prima est ante aeternitatem ipsam, est quod esse in ipsa est acquisitum.
Et dico quod omnis aeternitas est esse, sed non omne esse est aeternitas. Et causa prima est supra aeternitatem, quoniam aeternitas est causatus ipsius. Et inteligentia [apponitur vel] parificatur aeternitati, quoniam extenditur cum ea; et non alteratur neque destruitur.
Et anima annexa est cum aeternitate inferiusquoniam est susceptibilior impressionis quam intelligentia, et es supra tempus, quoniam est causa temporis.
III.
Omnis anima nobilis tres habet operationes: [nam ex operibus eius est] operatio animalis et operatio intellectibilis et operatio divina. Operatio autem divina est quoniam ipsa parat naturam cum virtute quae est in ipsa a causa prima.
Eius autem operatio intellectibilis est quoniam ipsa scit res per virtutem intelligentiae quae est in ipsa.
Operatio autem eius animalis est quoniam ipsa movet corpus primum et omnia corpora et naturalia, quoniam ipsa est causa motus corporum et causa operationes naturae.
Et non efficit anima has operationes nisi quoniam ipsa est exemplum superioris virtutis.
Quod est quia causa prima creavit esse animae mediante intelligentia, et propter illud facta est anima efficiens operationem divinam. Postquam ergo creavit causa prima esse animae, posuit eam sicut [stramentum] intelligentiae inquod efficiat operationes suas.
Propter illud ergo anima intellectibilis efficit operationem intelligentiae, facta est inferioris operationis quam ipsa in impressione sua in id quod est sub ipsa.
Quod est quia ipsa non imprimit in res nisi per motum, scilicet quia non recipit quod est sub ea operationem eius nisi ipsa moveat ipsum. Propter hanc ergo causam fit quod anima movet corpora; de proprietate namque animae est ut vivificet corpora, quando influit super ea virtutem suam, et directe producit ea ad operationem rectam.
Manifestum eest igitur nunc quod anima habet tres operationes, quoniam habet virtutes tres: scilicet virtutem divinam et virtutem intelligentiae et virtutem eius essentiae,secundum quod narravimus et ostendimus.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione Liber de causis Re: Traduzione Liber de causis
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|