Data:
09/12/2003 12.37.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi servirebbero le traduzioni di queste due versioni: la prima ? presa da "In Pisonem" di Cicerone e la seconda non lo so.
1)Fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: "quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati."
2) L.Calpurni Piso, dissere cum Caesare de triumpho: ?Quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidarum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa ? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum : captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis.
|