ea quae de vobis nuntiabantur magnum gaudium nois attulerunt,praesertim quod cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre. invicem nos incredibili quodam desiderio vestri tenemur,quod non ultra differemus;atque ideo iam sarcinulas alligamus festinaturi,quantum itineris ratio permiserit.Erit una sed brevis mora: deflectemus in Tuscos,non ut oculis subiciamus agros,sed ut fungamur necessario officio.Oppidum est praediis nostris vicinum,cui Tifernum Tiberinum nomen est quod oppidum,omnibus consentientibus,me paene adhuc puerum dignum exstimavit qui suus patronum essem.