Data:
16/12/2003 19.42.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere:- Ave Caesar,victor,imperator-. Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare,admiratus est officiosam avem et eam viginti nummorum milibus emi iussit.Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco,salutatus est,quem tantidem emit.Tantae liberalitatis exemplum sutorem pauperem sollicitavit,qui corvum suum instituere coepit ad eandem salutationem. Sed cum avis non responderet,labore et impendio exhaustus,dominus dicere solebat:-Opera et impensa periit-.Aliquando tamen,cum corvus coepisset dictatam salutatione dicere ,Augustum in via exspectavit sutur, plenus bonae spei.Sed,cum audisset corvi verba,imperator talibus salutationibus incuriosus,respondit:-Satis talium salutatorum domi habeo-.Tunc corvus recordatus verborum, quibus dominus queri solebat,clara voce addidit:-Opera et impensa periit-.Tantus salis admiratus,Caesar risit emique avem iussit tanti quanti nullam aliam adhuc emerat.Pecunia igitur non sutoris laborum praemium fuit,sed fortuitarum facetiarum,quas dominus imprudens avem suam docuerat.
|