Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
ptomber
|
Traduzione De aeternitate mundi
|
stampa
|
Data:
18/12/2003 19.40.36
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
Capitulum III. Utrum universalia sint in particularibus.
Licet autem tertium et quartum superius propositorum non omnino sint necessaria ad nostrum propositum, quia tamen tanguntur ab eis, ut praedictum est, aliquantulum disgredientes de eis dicendum. De tertio igitur est videndum si universalia sint in particularibus, ut accipit praedicta ratio. Et videtur quod non, cum dicat Aristoteles secundo De anima universalia in ipsa existere anima, et Themistius ibidem quod conceptus sunt similia quae universalia, quae in seipsa thesaurizat et colligit anima. Et idem Themistius, super principium De anima, quod genus est conceptus quidam ex tenui singularium similitudine. Conceptus autem sunt in anima concipiente, quare et universalia, cum sint quidam conceptus.
Capitulum IV. Utrum actus duratione vel tempore praecedat potentiam.
Consequenter de quarto videndum est. Manifestum autem est actum ipsam potentiam ratione praecedere, nam et potentia per actum definitur, ut aedificatorem dicimus aedificare potentem. Actus nihilominus secundario potentia prior est substantia et perfectione in eodem quod de potentia ad actum procedit. Quae quidem enim generatione sunt posteriora, substantia et perfectione sunt priora, cum generatio de imperfecto procedat ad perfectum, ut scilicet de potentia ad actum. Est etiam tertio actus prior potentia substantia et perfectione secundum quod ipsa considerantur in diversis. Sunt enim priora corruptibilibus sempiterna, substantia et perfectione. Nihil autem sempiternum, secundum quod tale, est in potentia, sed corruptibilibus est admixta potentia.
Cordiali saluti :)
|
|
• Traduzione De aeternitate mundi Re: Traduzione De aeternitate mundi
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|