Data:
22/12/2003 11.30.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quis enim nostrum ignorat ita naturam tulisse ut quodam tempore homines, nondum neque naturali neque civili iure descripto, fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt , ii, perspecto genere humanae docilitatis atque ingenii, dissipatos unum in locum congregarunt, eosque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem, quas pubblicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia coniucta, quas urbes dicimus, invento et divino iure et humano, moenibus saepserunt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro si uti nolimus, altero est utendum. Vim volumus exstingui: ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur. Iudicia displicent aut nulla sunt: vis dominetur necesse est.
|