Interdum auxilium humilium etiam potentibus utile est. Leones, quia ingentia animalia sunt, robustas vires habent : tamen olim forti et grandi leoni utilis fuit silvester et humilis mus. Nam, dum leo in silvestribus locis dormit, timida bestiola levi pede nasum ferae incaute offendit et leonis suavem quietem turbat. Statim surgit animalium rex et muris pedem rapacibus unguibus apprehendit. Tunc bestiola supplex misericordiam adversarii implorat : ? si misericors et placabilis eris et meam vitam incolumen servabis, gratiam sempiternam clementi misericordiae tuae habebo ?. subridit leo; muris tamen supplici preci obtemperat et pedem bestiolae dimittit. Post breve tempus leo in laqueos venatorum incidit et nemus terribilibus vocibus implet. Ubi atrocia lamenta ferae audit parvus mus, prioris beneficii memor, veloci pede accurrit. Miseri leonis discrimen videt, celiriter parvulis sed acribus dentibus laqueorum nodos rodit et veterem benefactorem suum liberat. Sic parvuli muris tenui ope forte animal mortem vitat.