Data:
02/01/2004 11.43.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Alexander in eam provinciam pervenit, cui Oxyartes quidam praeerat. Is regis potestati fideique se suaque tradiderat, atque in imperium regionis restitutus convivium sollemne in honorem Alexandri instruxit. Quod cum celebraretur, quinquaginta nobiles virgines introduci iussit.Erat inter eas filia ipsa Oxyartis, Roxane nomine, eximia corporis specie. Quae, quamquam inter electas virgines processerat, omnium tamen oculos in se convertit ac maxime regis. Is tanto amore virginis incensus est, ut diceret utile esse, ad firmandum regnum, Persas et Macedones matrimonio iungi. Itaque Achilem imitatus, qui captivam in natrimonium duxerat, statim eam sibi petiit uxorem. Laetus pater verba eius excepit. Tum Alexander , patrio more usus, panem afferri iussit, quem gladio divisum uterque libavit. Rem aegre ferebant amici, sed post Cliti caedem licentia dicendi sublata esse videbatur.
|