Data:
02/01/2004 16.21.45
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
aiunt democritum , cum nullo modo posset consolari dareum, cui paulo ante uxor pulcherrima e vita excesserat, se illi mortuam in vitamrevocaturum dixisse, si vellet res ad hoc necessaria suppeditare. cumque rex eum iuberet quidquidopus esset petere, nulla ratione sumptus habita, eum paulisper cunctatum esse ferunt; deinde dixisse se cetera abunde habere, unum deesse, quod facile dareus, cum rex totius asiae esset, fortasse inventurus esse. hic cum rogaret dareus quid tamen magnum esse , quod solus persarum rex habere posset, democritum ferunt respondisse, si tumolo uxoris inscriberet nomina trium hominum doloris expertium, illam ab inferis redituram esse. tum, perturbato dareo neque quemquamreperiente, cui non triste aliquid accidisset,feruntdemocritum ridentem ita fatum esse: "et tu, omnium ineptissime, non vereris effuse lugere, quasi unus doloris particeps sis?"
|