Data:
02/01/2004 21.03.56
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vespasiano Titus filius successit,qui et ipse Vespasianus est dictus, vir omnium virtutum genere adeo mirabilis ut amor et deliciae generis humanis cognominatus sit, facundiae maximae,rei militaris peritissimus,moderatissimus,iniuniarum patientissimus,laborum tolerantissimus.Causae Latine egit in foro;poemata et tragoedias Graece composuit,quae tamen haud multum laudis apud harum rerum extimatores consecutae sunt. In oppugnatione Hierosolymorum,sub patre militans,duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit.Romae tantae civilitatis in imperio fuit ut neminem omnino puniret,etiamsi maiestatis accusaretur.Complures cives,convictos coniurationis adversus se,oblitus periculi,ita dimisit ut in eadem familiaritate,qua antea,habuerit.Facilitatis et liberalitatis tantae fuit ut,cum nulli petenti quidquam negaret et ab amicis reprehndetur et nimiae liberalitatis accusaretur,responderit nullum civem debere tritem ab imperatore discendere.Tantum eius intererat beneficiis cives afficere ut,cum recordatus esset quodam die nihil se eo die boni cuiquam praestitisse,dixerit:"Amici,hodie diem perdidi". Eutropio
|