1. Is a vobis, iudices, hoc postulat ut deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis. 2. Decuriones Larinatium cunctique municipes ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet. 3. Quod exspectavi, iam sum adsecutusut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis. 4. Iaciuntur voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut habeam satis praesidii. 5. Vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat. 6. Ea vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant.