Data:
03/01/2004 14.54.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
Capitolo III. Questione degli universali: s?essi si trovano, o meno, nelle cose particolari.
[...]
Sed contra: universalia sunt res universales; aliter enim de particularibus non dicerentur; ergo ipsa non sunt intus in anima. Praeterea, res ipsa universalitati subiecta, homo vel lapis, non est in anima. Intentio etiam universalitatis habet esse in eo quod dicitur et denominatur universale. Quare homo et lapis, cum dicantur universalia, in eis est intentio universalitatis. Aut ergo utrumque, res scilicet et intentio, aut neutrum, est in anima; quod si homo et lapis, secundum id quod sunt, non sunt in anima, videtur quod neque secundum quod universalia.
Capitolo IV. Se l?atto precede la potenza sotto il rispetto della ragione [suppongo ?ratione?] e del tempo.
[...]
Sed, quod hic est dubium, quaeritur utrum actus duratione vel tempore praecedat potentiam, aut potentia ipsum actum.
Et videtur quod actus potentiam tempore non praecedat, quia in sempiternis unum tempore vel duratione non est prius altero. Sed cum actus alicuius speciei et potentia ad illum actum secundum speciem considerantur, utrumque sempiternum est. Semper enim est homo in actu, secundum philosophos, et semper esse potest. Quare actus, secundum speciem acceptus, potentiam tempore non praecedet.
Praeterea, in his in quibus est accipere unum ex alio circulariter in infinitum, non est quod prius sit tempore; sed sperma est ex homine et homo ex spermate in infinitum, secundum philosophos; quare in his non est alterum altero tempore prius. Sicut enim spermate ex quo homo generatur, est alter homo generans prius, sic et hominem generantem, cum et ipse generatus sit, sperma ex quo generatur praecedit.
Cordiali saluti :)
|