Data:
05/01/2004 11.35.33
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao bukowski scusa per come ho scritto l'ultima volta, stavolta sono tato pi? attento, potresti tradurmi queste due versioni:
Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus religionem, cum dis immortalibus et opem gratiam sustulit. Cum enim optimam et praestantisimam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam: tollit id, quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. Quid enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia? qua cum carere deum vultis, neminem deo nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari, neminem diligi vultis. Ita fit, ut non modo homines a deis, sed ipsi dei inter se ab aliis alii neglegantur. Quanto Stoici melius, qui a vobis reprehenduntur: censent autem sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos; nihil est enim virtute amabilius, quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis diligetur. Vos autem qiud mali datis, cum in imbecillitate gratificationem et benevolentiam ponitis! Ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi imbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? Nulla est enim caritas naturalis inter bonos? <<Carum>> ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae nomem est ductum. Quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia, sed mercatura quaedam utilitatum suarum. Prata et arva et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex iis capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est. Quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt.
Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeesent imbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis vellent. Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo, dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.
|