Data:
05/01/2004 15.08.44
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Da Panegyricus XVI di Plinio il Giovane
Nam ut ipse nolis pugnare, moderatio; fortitudo tua praestat, ut neque hostes tui velint. Accipiet ergo aliquando Capitolium non mimicos currus, nec falsae simulacra victoriae; sed imperatorem veram ac solidam gloriam reportantem, pacem, tranquillitatem, et tam confessa hostium obsequia, ut vincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc omnibus triumphis. Neque enim unquam, nisi ex contemptu imperii nostri factum est, ut vinceremus. Quod si quis barbarus rex eo insolentiae furorisque processerit, ut iram tuam indignationemque mereatur: nae ille, sive interfuso mari, seu fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona, tamque cedentia virtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse, interceptum mare, illatasque non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur.
Grazie in anticipo.
|