Data:
05/01/2004 20.50.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Puoi tradurre queste versioni? Cicero Paeto salutem dicit Omnem nostram de re publica curam,cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus. Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos sed tristes et hos laetos victores; quui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit, litteri me involvo, aut scribo aut lego. Veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior. Inde corpori tempus datur. Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum filium.
Iam de artificiis et quaestibus fere accepimus, qui liberales habendi, qui sordidi sint. Primum improbantur ii quaestus qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut feneratorum. Illiberales autem et sordidi sunt quaestus mercennariorum omnium quorum operae emuntur, non artes: est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi qui mercantur a mercatoribus quod statim vendant: nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur; nec vero est quiddam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur nec enim quidquam ingenuum habere potest officina minimeque artes eae probande quae ministrae sunt voluptatum: cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius;adde huc, si placet, unguentarios, saltores totumque ludum talarium.
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt honestae. Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda. Omnium autem rerum ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, dulcius, nihil homine, nihil libero dignius.
|