Data:
06/01/2004 21.44.25
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Roxholani, Sarmatica gens, caesis duabus Romanorum cohortibus , magna spe ad Moesiam irruperant:novem milia equitum, ex ferocia et successu magis praedae quam pugnae intenta. Igitur vagos et incuriosos tertia Romanorum legio, adiunctis auxiliis, repente invasit. Romanis omnia ad proelium apta erant, Sarmatae, dispersi cupidine praedae aut graves onere sarcinarum, lubrico itinerum adempta equorum pernicitate, velut vincti caedebantur. Nam omnis Sarmatarum virtus in equitatu posita est: nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum; ubi per turmas equitum advenere, vix ulla acies obstiterit. Sed tum, umido die et soluto gelu, neque conti neque gladii, quos praelongos utraque manu regunt, usui eis esse poterant, lapsantibus equis et catafractarum pondere. Id tegmen, ferreis laminibus consertum, ut adversum ictus impenetrabile, sic provolutis (per quelli travolti) impetu ostium inhabile ad resuergendum est. Romanus miles missili pilo vel levi gladio inermem Sarmatam fodiebat.
|