Data:
09/01/2004 14.18.39
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Scusami se posto due versioni (non posto pi? da mesi) ma ieri non riuscivo ad accedere al forum, penso per problemi alla mia connessione troppo lenta in questi giorni (Tiscali ADSL), avrei dovuto postare una versione ieri e una oggi.
La prima versione ? di Valerio Massimo
"Mario Curio era incorruttibile"
Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis perfectissimumque fortitudinis specimen, Samnitium legatis se in agresti scamno adsidentem foco et ligneo catillo cenantem spectandum praebuit: ille enim Samnitium divitias contempsit, Samnites eius paupertatem mirati sunt; nam, cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, benignis verbis invitatus ut eo uti vellet, vultum risu solvit et protinus: ?Supervacuae, inquit, ne dicam ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus Manium Curium malle locupletibus imperare, quam ipsum fieri locupletem, atque istud munus, ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum, referto te et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse?. Idem, cum Italia Pyrrhum regem exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditaverat, attigit. Decretis etiam a senatu septenis iugeris agri populo, ipsi autem quinquaginta, popularis adsignationis modum excedere noluit.
Questa ? invece di Gellio
Come fin? l'atleta Milone Milo Crotoniensis, athleta illustris, quem in Chronicis scriptllm est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desiisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, immissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus autem in duas diducta partes, cum ille (quasi perfecto, quod erat conixus) manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusqu? eius retentis inclusisque, stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.
Grazie di cuore in anticipo :)
Auguri e saluti
|