Data:
11/01/2004 16.48.36
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ecco il testo della versione, grazie in anticipo
Saluti
"L'acquisto di una statuetta"
Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem, sed festivum et expressum. quantum ego sapio; hoc tamen signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt, celat aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem; ossa, musculi, nervi, venae, rugae etiam ut spirantis adparent, rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum; pendent lacerti, papillae iacent, venter recessit; a tergo quoque eadem aetas, ut a vultu. Aes ipsum, quantum verus color indicar, vetus et antiquum; talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum.
|