Data:
13/01/2004 20.43.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Nihil intermissa navigatione hiberni maris, Agrippina Corcyram insulam advehitur, contra litora Calabriae sitam. Illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi. Interim, adventu eius audito, amici et plerique militares, qui sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti e vicinis municipiis ruere ad oppidum Brundisium, quod ibi classi celerrimus et fidissimus adpulsus erat. Atque, ubi primum ex alto visa classis est, complentur non modo portus et proxima maris, sed moenia ac tecta, unde longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua matrem egredientem exciperent. Postquam cum duobus liberis, feralem urnam tenens, egressa ex navi, defixit oculos, idem omnium gemitus fuit, neque discerneres virorum feminarumve planctus.
|