Data:
14/01/2004 22.07.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao Bukowski ho bisogno della traduzione di questa versione. Ti chiedo un favore: puoi farmela il pi? letterale possibile? SE non ne hai il tempo pazienza, indicami dove la posso trivare . M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem hostem comperisti, quem ducem belli futurum 8esse9 vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tamen te impedit? Mosne maiorum? Atpersaepe etiam privati (cives) in hac re publica perniciosos cives morte multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At nunquam in hac urbe, qui a re pubblica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te., hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis".
Grazie.
|