Bion philosophus eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos evelli. Idem dicatur de pauperibus locupletibusque: par illis est tormentum; utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere divitias, ideoque laetiores videbis quos numquam fortuna respexit quam quos deseruit.
Grazie 1000!! E' solo un pezzo e non so da dove ? stata presa! Grazie mille!!