Data:
20/01/2004 16.50.39
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
eccola : "valore dell'amicizia per gli epicurei" Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia;quam,si voluptas summum sit bonum,affirmatis nullam omnino fore.De qua Epicurus quidem ita dicit:omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius.Nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit.Quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. At vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ad Epicureis.
|