Data:
23/01/2004 13.34.39
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi traducete questa versione di Cicerone per favore?
----------------------------------------------------------------------------------- Cum de natura hominis quaeritur, disputari solet (et nimirum ita est, ut disputatur) perpetuis cursibus conversionibusque caelestibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani; quod sparsum in terras atque satum, divino auctum sit animorum munere. Cumque alia quibus cohaerent homines, e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, animum tamen esse ingeneratum a deo: ex quo vere vel agnatio nobis cum caelestibus, vel genus vel stirps appellari potest. Itaque ex tot generibus nullum est animal, praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei; ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta, neque tam fera, quae non, etiamsi ignoret qualem habere deum deceat, tamen habendum sciat. Ex quo efficitur illud, ut is agnoscat deum, qui, unde ortus sit, quasi recordetur ac noscat.
|