Data:
24/01/2004 14.54.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal Capitolo 4 de L?eternit? del mondo di Sigieri di Brabante.
Capitolo IV.
[...]
Praeterea, omne existens in potentia educitur in actum per aliquid existens in actu, et tandem deducitur, in ordine moventium, ad movens existens in actu totaliter, quod non prius potestate est aliquid quam actu. Quare, secundum hoc, actus simpliciter tempore videtur praecedere potentiam. Et super hac ratione fundatus fuit egregius Philosophus, ut iam in huius dissolutione patebit. Ad evidentiam autem huius quattuor consideranda sunt. Primum est quod idem numero, aliquando habens esse in potentia et aliquando in actu, prius tempore potest esse quam sit. Sed quia hanc potentiam praecedit actus in alio, cum omne ens in potentia ab eo quod est suae speciei aliquo modo vadat ad actum, ideo non est simpliciter dicere quod potentia tempore actum antecedat.
Secundo considerandum est quod, si tota universitas entium aliquando fuit non ens, sicut voluerunt aliqui poetae, theologi et aliqui naturales, ut dicit Aristoteles duodecimo Metaphysicae, potentia simpliciter ipsum actum praecederet. Et si etiam aliqua species entis tota, ut species humana, esse incepisset cum numquam actu praefuisset, sicut quidam se putant demonstrasse, potentia ad actum illius speciei simpliciter ipsum praecederet. Sed utrumque eorum est impossibile secundum Aristotelem. Quod apparet de primo: si enim tota universitas entium aliquando fuisset in potentia, ita ut nihil in entibus totaliter in actu, semper actu agens et movens, entia et mundus iam non essent nisi in potentia, et materia per se iret ad actum, quod est impossibile. Unde vult Aristoteles et suus Commentator, duodecimo Metaphysicae, quod res tempore infinito quievisse et postea motum esse, est materiam ex se mobilem esse. Secundum etiam apparet esse impossibile; quia enim primum movens et agens semper est actu, non prius potestate aliquid quam actu, sequitur quod semper moveat et agat, quaecumque non mediante motu facit, secundum philosophos.
Ex hoc autem quod semper est movens et agens, sequitur quod nulla species entis ad actum procedit quin prius praecesserit, ita quod eadem specie quae fuerunt circulariter revertuntur, et opiniones, et leges, et religiones, et alia, ut circulent inferiora ex circulatione superiorum, quamvis circulationis quorumdam propter antiquitatem non maneat memoria. Haec autem dicimus opinionem Philosophi recitando, non ea asserendo tamquam vera. Advertendum est autem quod aliqua species entis potest exire in actum cum non esset nisi in potentia, quamquam alias etiam actu fuisset. Quod sic apparet: nam contingit in caelestibus fieri aliquem aspectum et constellationem prius non existentes, quorum effectus proprius est aliqua species entis in mundo inferiore, quae et tunc causatur, quae tamen et prius non fuerat, sicut et constellatio ipsam causans.
Tertio considerandum est quod, cum accipitur potentia ad actum et actus educens illam potentiam eiusdem rationis in generante et generato, non est dicere, in sic acceptis, actum praecedere potentiam simpliciter, neque potentiam actum, nisi actus accipiatur secundum speciem, et potentia propria accipiatur respectu individui. Actu enim homo et actu homo aliquis, utpote generans, tempore praecedit illud quod est potestate homo generatus. Sed quia in hoc ordine, sicut potentia ens exit in actum per aliquid existens in actu, ut sic quamcumque potentiam datam actus praecedat, ita etiam omne existens in actu in hac specie de potentia vadit ad actum, ut sic quemcumque actum datum in hac specie potentia praecedat. Ideo neutrum simpliciter alterum tempore praecedit, sed est unum ante alterum in infinitum, sicut arguebatur.
Quarto considerandum est quod, quodam ordine moventium et agentium, necesse est illud quod procedit de potentia ad actum devenire ad aliquem actum educentem illam potentiam ad actum, qui actus non habet exire de potentia ad actum. Et ideo, cum omne ens in potentia per aliquid in actu suae speciei vadat ad actum, non omne tamen ens in actu et generans procedit de potentia ad actum. Hinc est quod, quocumque ente in potentia ad aliquem actum dato, actus illius speciei aliquo modo, licet non secundum eamdem penitus rationem, illam potentiam tempore antecedit; non autem quocumque ente in actu dato potentia praecedit, ex qua ad actum procedat. Et ideo actus simpliciter tempore dicitur praecedere potentiam, sicut expositum est.
Cordiali saluti :)
|