1-Servii Galbae breve imperium fuit:is ad severitatem propensior visus est. 2-Tyrus,et claritate et magnitudine ante omnes urbes Syriae Phoenicesque,facilius societatem Alexandri acceptura esse videbatur quam imperium. 3-Hannibal ad urbem Romam admoturus (esse) exercitum videbatur. 4-Visi (sunt) etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco. 5-Ea vero nocte,cui inluxit dies caedis,et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare,alias cum Iove dextram iungere. 6-Immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. 7-Draconis leges,quoniam videbantur acerbiores,non decreto,sed tacito Atheniensium consensu oblitteratae sunt.