Data:
30/01/2004 18.33.53
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Symmachus Flaviano fratri. Si amicitiae ratio semper deposcit ut mutua negotia alternis officiis iuvemus,quanto impensior cura utilitatibus propinquorum debetur, quorum nobis bona et adversa communia sunt!Quid quod saepe causae bonitas cohortatur ut, quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati?Quae non minus pro illo quam necessitudo commovit, ut ipse etiam(...)iudicabis. Nam quo res notior fieret, publicae epistulae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam iudicarer. Nunc, si tibi voluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro iustitia,me silente,deferres.Vale.
|