Data:
01/02/2004 2.58.42
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Versione: Etenim iam diu,patres conscripsit,in his periculis coniurationis insidiisque versamur,sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit.Nunc si ex tanto latrocinio iste unus tolletur,videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati,periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae.Ut saepe homines aegri morbo gravi,cum aestu febrique iactantur,si aquam gelidam biberunt,primo relevari videntur,deinde multo gravius vehementiusque adflictantur,sic hic morbus qui est in re publica,relevatus istius poena,vehementius reliquis vivis ingravescet.
Aspetto vostre risposte con la traduzione del brano,ciao!
|