Per favore traducetemelo !!!!!! mi serve urgentissimamente per stasera
DE RERUM NATURA LIBRO II (1002-1022) nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis; inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis res ut convertant formas mutentque colores et capiant sensus et puncto tempore reddant; ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, neve putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare videmus rebus et interdum nasci subitoque perire. quin etiam refert nostris in versibus ipsis cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; namque eadem caelum mare terras flumina solem significant, eadem fruges arbusta animantis; si non omnia sunt, at multo maxima pars est consimilis; verum positura discrepitant res. sic ipsis in rebus item iam materiai [intervalla vias conexus pondera plagas] concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent. LUCREZIO GRAZIE