Data:
02/02/2004 1.14.37
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao Bukowski!potresti tradurmi queste due versioni?? Grazie mille!
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, armaa, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissa, circiter hominum milia VI eius pagi, qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
Vivere ita debemus ut irritamenta vitiorum fugiamus: indurandus est animus et a blandi- mentis voluptatum procul abstrahendus. Hannibal, qui Romam oppugnaturus erat, Capuae aliquamdm moratus est: ille vir, qui armis semper vicit, vitiis victus est; Carthaginiensium exercitum, quem neque nives neque Alpes debilitaverant, otia Campaniae enervaverunt. Nobis quoque militandum est: debellandae sunt voluptates, quae saepe etiam homines austeros fregerunt. Voluptates non sunt solidae, non sunt fideles: sola virtus praebet gaudium perpetuum, securum.
|