Data:
02/02/2004 15.01.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
postremus apud Assyrios regnavit Sardanapallus, vir muliere mollior. Ad hunc videndum (quaod nemini ante eum permissum fuerat) praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti aegre obtinuisset, invenit eum muliebri habitu, pensa inter virgines partientem. Quibus visis, indignatus tali feminae tot viros tractantes ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert: negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum. Fit igitur coniuratio; bellum Sardanapallo infertur. Quo ille audito, non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et incompositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recipit, ubi exstructa incensaque pyra et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum. GIUSTINO
|