Bello Peloponnesiaco Athenienses, Alcibiadis consilio, bellum Syracusanis indixerunt. Ad hoc ipse Alcibiades dux delectus est; duo praeterea collegae dati sunt ei, Nicias et Lamachus. Id bellum cum appararetur, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidis(itaque ille Herma postea Mercurius Andocidis vocitatus est.) Hoc cum videretur non sine magna consensione moltorum esse factum, magnus multitudini timor est iniectus ne(che) qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.