Data:
17/02/2004 22.15.40
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
il testo ?: Cum apud lacum Regillum A. Postumius dicatator, et Tusculanorum dux Mamilius Octavius magnis viribus inter se concurrerent ac neutra acies aliquandiu pedem referret, Castor ac Pollux, Romanarum partium propugnatores, visi, hostiles copias penitus fuderunt. Item bello Macedonico P. Vatinius, Reatinae praefecturae vir, noctu urbem petens existimavit duos iuvenes excellentis formae albis equis residentes abvios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum(esse). Quod cum ille senatui indicasset, tamquam maiestatis eius senatus et amplitudinis vano sermone contemtpor esset, in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro et cavatione donatus est.
|