Data:
21/02/2004 14.45.14
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
CONSIGLI PER TENERSI IN FORMA -Celso- Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est:illud concoquere, hoc concoxisse significat.Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fovere os multa aqua frigida debet; longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, post eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.Quem interdiu vel domestica vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitato est, quae semper antecedere cibum debet;in eo, qui minus laboravit et bene concoxit,amplior;in eo, qui fatigatus est et minus cocoxit,remissior.
|