Data:
24/02/2004 15.16.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. quis enim, fur, aequo animo furem patitur?(...)Et ego furtum facere vilui et feci nulla conpulsus egestate nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat et multo melius,nec ae re volebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato.Arbor erat pirus in vicinia nostrae vineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis.Ad hanc excutiendam atque asportandam,nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta, (...) et abstulimus inde onera ingentia non ad nostra epulas, sed vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. AGOSTINO
|