Data:
18/03/2004 16.13.15
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
invectiva in Ciceronem
[1] graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti. sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi, ut, si quam male dicendo voluptatem cepisti, eam male audiendo amittas.
ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque audacissimo cuique esse praedae? apud populum Romanum? qui ita largitionibus corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas venales habeat. an apud vos, patres conscripti? quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est. ubiubi M. Tullius leges iudicia rem publicam defendit atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus e familia viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus ac paulo ante insitus huic urbi civis.
[2] an vero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpissime parasti.
grazieee
|