LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione PROBLEMA PHYSICUM   stampa
Data:
18/03/2004 19.47.37




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione del PROBLEMA PHYSICUM di Michaelis Lomonosov.


PROBLEMA PHYSICUM DE TUBO NYCTOPTICO

? 1


Triplici ratione removet natura a sensu visionis corpora, a quibus radius directus ad oculum pertingere potest. Primo majore distantia, quam quae objecta conspicere et distinguere permittat; secundo inperceptibili parvitate, ob quam etiam proxima in oculo depmgi nequeunt. Utrobique angustiae anguli visionis in causa sunt. Tertio defectus luminis, cujus gratia objecta et proxima et satis magna non apparent aut non distinguuntur.


? 2


Ad res nimium remotas et ob id visui ereptas e longinquo spectandas invenit industria mortalium telescopia, eaque ita continuo labore et successibus affabre fecit, ut non solum communibus humanis usibus aptaverit; imo etiam ad caelestia corpora contemplanda reddiderit utilissima. Rerum minutissima conspicua facta sunt microscopiis, quae de die in diem emendata mira naturae mysteria in lucem proferunt.


? 3


Verum tamen ad res ex ipsis tenebris eripiendas ad easque noctu aut crepusculis solum obscurioribus conspiciendas nemo, quantum mihi quidem constat, eruditorum non solum animum adhibuit, verum etiam haud quisquam hac de re cogitavit.


? 4


Admota sunt telescopiis remota et quasi propinqua cernuntur; amplificata sunt ope microscopiorum perquam exigua et non secus atque magna perlustrantur. Restat igitur, ut ea, quae in obscuritate latent, aucta per condensationem luce appareant.


? 5


Ne quis tamen putet me optare medium opticum, quo omni luce praeclusa corpora clare et distincte conspici possint. Enimvero quemadmodum exquisitissimis telescopiis non in infinitum remota corpora clare conspici, et acutissimis microscopiis non prima mixtorum principia discerni possunt; sic neque hoc proponens spero, ut lucis aditu prorsus praecluso ad omnia in tenebris conspicua reddenda instrumentum excogitari et construi possit.


? 6


At ubi lux adest, quantumvis sit debilis, clarius multo, quam nudo oculo, res auxilio alicujus optici instrumenti conspici posse non dubito. Quippe lux non solum crepusculorum jam prope exstinctorum; verum noctis mediae sufficit animalibus nocturnis ad res distinguendas, ut sui similia inveniant, infesta sibi animalia evitent, victum et delicias suas inveniant.


? 7


Equidem praeter structuram oculi opticam habere haec animalia acutiorem sensum nervi optici ipse suspicor, ubi debilis actio luminis nocturni eundem effectum exerere possit, quem magna vis diei in nobis producit; verum tamen amplitudo pupillae, quam etiam luce praesente bubonis habet oculos, clare sat indicat, majorem copiam luminis ampliore apertura captam ad nocturnam visionem conferre.


? 8


Haec sunt quibus inductus de tubo cogitare incepi, quo auxiliante clarius et distinctius solito oculus in obscuro res discernere posset; nec conamina mea successu prorsus caruere, quem ut erudito orbi indicarem non incassum futurum existimavi.


? 9


Cum enim pupilla nostra justo amplius explicari et majorem copiam luminis capere non possit; adhibui duo vitra, alterum quod majore superficie ingentem vim radiorum excipiat et per refractionem colligat; alterum multum minus refractos rursum radios parallelos reddat.


? 10


Hunc in usum confici curavi tubum ex duabus lentibus, ita aptatis, ut una earum amplior lumen per refractionem condensaret, altera minor radios condensatos parallelos redderet, quibus objecta aucto lumine distincta apparerent. Qui successus hujus tentaminis sit quaeque spes inde oriatur, videre licet ex effectu illius tubi, qui judicio conventus academici exponitur,


? 11


Cum vero omne initium difficultatibus premi soleat, nec mihi tempus sufficiat ad hoc instrumentum ulterius excolendum, idcirco Clariss. Collegis expendendam porro hanc rem commendo, qui pervidere possunt, quantum generi humano emolumentum in vita communi hinc sit sperandum.

Cordiali saluti :)

  Traduzione PROBLEMA PHYSICUM
      Re: Traduzione PROBLEMA PHYSICUM
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons