Data:
20/03/2004 14.48.10
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
La morte, il maggior dono degli dei
Complures philosophi optimum esse hominibus omnino non nasci, vel quam citissime mori scripserunt. Nota autem est fabula Argiae sacerdotis, quae mater fuisse Cleobis et Bitonis praedicatur. Huic cum ius esset curru vehi ad sollemne sacrificium faciendum in fanum, satis longe ab oppido, et iumenta viderentur morari, tunc filii eius, vestem exuti, corpora oleo peruncti, ad iugum accesserunt ut currum traherent. Ita sacerdos, advecta in fanum, cum currus ductus esset a fillis, precata esse a dea dicitur ut illis praemium daret quod maximum dari posse a deo videretur: postea adulescentes, cum matre epulatos, somno se dedisse et mane mortuos inventos esse tradunt. Simili precatione Trophonius et Agamedes usi esse dicuntur: qui, cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum, petierunt a deo mercedem laboris et operis sui non certam (fissa), sed non parvam. Quibus Apollo se id daturum ostendit post diem tertium; qui, ubi illuxit, mortui reperti esse dicuntur.
Grazie in anticipo!
|