Data:
22/03/2004 18.38.24
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quid mirum igitur in senibus si infirmi sint (=sunt) aliquando,cum id ne adulescentes quidem effugere possint?Resistendum,Laeli et Scipio,senectuti est,eiusque vitia diligentia compensanda sunt,pugnandum,tamquam contra morbum,sic contra senectutem,habenda ratio valetudinis,utendum exercitationibus modicis,tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires,non opprimantur.Nec vero corpori solum subveniendum est,sed menti atque animo multo magis:nam haec quoque,nisi tamquam lumini oleum instilles,extinguuntur senectute;et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt,animi autem se exercendo levantur.
PS:Mi servirebbe una traduzione il pi? letterale possibile.
Ciao
|