certe nomen urbis Athenarum a Minerva est, quae Graece Athena dicitur. Cum apparuisset illic repente olivae arbor et aqua erupisset, regem Cecropem prodigia ista moverunt, et misit ad Apollinem Delphicum sciscitatum quid significaret quidque faciendum esset. Ille respondit: "Olea Minervam significat, unda Neptunum; in civium potestate est ex utrius nomine urbs vocetur". Cecrops, isto oraculo accepto, cives omnes utriusque suxus (mos enim tunc ibi erat ut etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad ferendum suffragium convocavit. consulta igitur multitudine, mares pro Neptuno, feminae pro Minerva tulerunt sententias; quia plures fuerunt feminae, Minerva vicit. Tunc Neptunus iratus marinis fluctibus aestuantibus terras Atheniensium opulatus est.