Data:
25/03/2004 16.06.52
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex: intentum enim animum tanquam arcum habebat, nec languescens succumbebat senectuti; tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos; metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant; vigebat in illa domo mos patrius et disciplina. Ita enim senectus honesta est si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si suque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.
|