Data:
14/04/2004 16.09.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, ? da tanto che non chiedo versioni ma adesso sono davvero incasinata ho troppo da studiare! Mi daresti una mano?
Mi servirebbe l'epigramma 68 del secondo libro di marziale : "Quod te nomine iam tuo saluto, quem regem et dominum prius uocabam, ne me dixeris esse contumacem: totis pillea sarcinis redemi. Reges et dominos habere debet qui se non habet atque concupiscit quod reges dominique concupiscunt. Seruom si potes, Ole, non habere, et regem potes, Ole, non habere."
E la versione di Quintiliano: "I vecchi trasmettano ai giovani le loro esperienze" Vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum oratorem Domitium Afrum, valde senem, quotidie aliquid ex ea, quam meruerat, auctoritatem perdentem, quum deficere (spegnersi a poco a poco) quam desinere mallet. Quare, antequam in has aetatis veniat insidias, orator receptuicanet et in portum integra nave perveniet. Neque enim minores eum, quum id fecerit, studiorum fructus sequentur. Aut illa monimenta rerum posteris aut quaerentibus tradet, aut eloquentiae componet artem, aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit. Frequentabunt eius domum optimi iuvenes more veterum et veram dicendi viam velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens et, ut vetus gubernatur, litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis, ratis poscat, docebit, amore sui veteris operis (attivit?) ductus. Nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro est honestius quam docere quod optime scias?
Grazie mille!!
|